- LIBERA, s. LIBERATRIX
- LIBERA, s. LIBERATRIXnomen ut videtur Cl. Patino legionis a Clodio Macro contractae, in nummo rarissimo, ad imitationem legionum, Antonio IIIViro parentium, cuso. Fuit autem hic Clodius Macer Africae Praeses, qui auditâ Neronis caede, regionem totam turbavit, cohortesque delegit, quarum ope se Imperio potiturum sperabat, Tac. Hist. l. 1. c. 37. l. 2. c. 97. Legionem etiam contraxit hac inscr. insignem, LEGionis Primae MACRIANAE LIBerse s. LIBeratricis, forte quod iugum Neronis excusserit, uti quidem visum est praefato Viro Cl. Faciunt ad illustrandum hunc nummum superstites occonis Aug. ad Amerbachium Basiliensem Epistolae, huiusque Responsio erudita in Museo Feschiano Basileae. Typum exhibet Patinus ad Suet. in Galba n. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.